라틴어 문장 검색

Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장31)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)
ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장16)
et acuto robore pro 'acuti roboris' accipimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 252)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:10)
praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:2)
nunc enim nec unde incipit nec ubi desinit, intellegitur, sed quod ex acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장8)
ea vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:3)
adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνουσ dicunt), vel , quas Graeci προσωͺδίασ vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc camillus, si acuitur prima:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 170:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION