라틴어 문장 검색

Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine formas sive, uti Graeci dicunt, σχήματα duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장50)
Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장1)
per mediam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis nominetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장45)
deinde, quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemadmodum eligantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, ventique qui sint et e quibus singuli spirant, deformationibus grammicis ostendi, platearumque et vicorum uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui et ita finitionem primo volumine constitui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말14)
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent voluptates.
(카이사르, 내란기, 3권 96:1)
Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 24:2)
Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION