라틴어 문장 검색

Muta silet virgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardae conamina mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:4)
Instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quidquid dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:5)
Instanti discede, aut desine dixit quaerere, quid doleam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:7)
Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes admovitque manus et verba puerpera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:6)
contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 63:4)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:8)
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras, iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 61:1)
Aut ecquid tot defendentia muros milia caesa doles?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:2)
Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:9)
Amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda insula, visa mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:2)
mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent relevare!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:8)
Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas, at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 221)
sic doluit Mettus tunc cum in contraria versos ultores habuit proditionis equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 336)

SEARCH

MENU NAVIGATION