라틴어 문장 검색

recipis et reseras polum?
(세네카, Hercules Furens 14:7)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
gemitus vastos audiat aether, audiat atri regina poli vastisque ferox qui colla gerit vincta catenis imo latitans Cerberus antro.
(세네카, Hercules Furens 16:14)
stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus:
(세네카, Hercules Furens 18:2)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)
mors me tibi certe remisit, omne concessit malum quod terra genuit, pontus aer inferi:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:8)
illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor, sive glacialem polum, seu me tueri fervidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:49)
illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:4)
num flamma cursus pariter et torrens ferent et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:2)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala sub rupe Pindus alit:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:1)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)
tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:8)
medium caeli dum sulcat iter, tenuit placitas Daedalus oras nullique dedit nomina ponto;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:38)
sed dum volucres vincere veras Icarus audet patriasque puer despicit alas Phoeboque volat proxumus ipsi, dedit ignoto nomina ponto:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION