라틴어 문장 검색

hoc etiam Augustus in libro secundo de memoria vitae suae complexus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 4612)
animum quoque etiam memoriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 513)
torta redimitus tempora quercv id est habens in memoriam victum priorem, a quo Cereris revocatus est benignitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3481)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
"Specta de libris memoriam;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:2)
"quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:13)
"Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:16)
"Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:10)
"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:11)
Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:1)
naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:2)
itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:3)
eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:2)
itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION