라틴어 문장 검색

quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:4)
ita vir bonus es convivaque comis" et soleas poscit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:14)
' 'Vibidius dum quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte emendaturus fortunam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:18)
tum Vibidius Balatroni "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," et calices poscit maiores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.19)
postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si quae poscit ne competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 3:1)
nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:6)
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 127:1)
ut, cum dico optinuit (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum m gemina .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 273:2)
nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:1)
arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:1)
namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 64:2)
quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 22:4)
namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 280:1)
perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:1)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION