라틴어 문장 검색

ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 64:1)
postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt omnique circa agro potiuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 339:1)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 491:1)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
aut servit humiliter aut superbe dominatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 326:2)
nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 373:1)
neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, mari hostes potiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:2)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
castris hostes potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:2)
potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 622:1)
castris praedaque victor potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 14:2)
Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum duo milia equitum invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:1)
anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION