라틴어 문장 검색

PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant - is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 2:1)
Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 4:1)
Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 5:1)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)
M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 20:1)
Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 3:1)
Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 3:2)
responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 5:1)
quod reliquissent, id sibi pro electo futurum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 5:2)
Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 1:1)
Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 12:1)
Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis, pergit eum propere videre, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:1)
Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad ipsum bene beateque vivendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:8)
Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:2)
nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION