라틴어 문장 검색

Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:1)
Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:1)
In transcursu et hoc notandum est quod et ipse velut praeteriens sub unius verbi significatione proiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:1)
Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:1)
Cuius verba, quia sunt prolixa, praetereo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:2)
Sed et haec et talia ut pueris decantata praetereo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:1)
Nam et in catalogo nominatos praeterit in bello et alios nominat ante non dictos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:2)
at frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:8)
— Nec Teucris addita Iuno Usquam aberit, id est adfixa et per hoc infesta, hoc iam dixerat Lucilius in libro quarto decimo his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 2:3)
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:6)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit, levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:2)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION