라틴어 문장 검색

Diximus unde praetexta adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:1)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:3)
quod praetermissum noceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:2)
His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:3)
Ideo hoc quoque inter concessa numeravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:1)
sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:3)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)
Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 12:1)
Concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, antiquam, ut plus honoris accederet ex vetustate:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 6:5)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:3)
Quod utrumque videtis a Virgilio praetermissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION