라틴어 문장 검색

Edepol si summo Iovi bovi eo argento sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3135)
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3245)
Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3152)
ad argumentum nunc vicissatim volo remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS23)
callum aprugnum callere aeque non sinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 27)
nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 28)
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3337)
Turbo non aeque citust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4134)
Ergo aequius vos erat candidatas venire hostiatasque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 517)
Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 340)
hoc vide, satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 3119)
Pinacivm Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 11)
item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunae Equestris ad theatrum lapideum reliquaeque, quae eisdem rationibus sunt compositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장4)
sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum [distributione]. Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse quam altas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장4)
triglyphis ita conlocatis, metopae, quae sunt inter triglyphos, aeque altae sint quam longae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION