라틴어 문장 검색

insanire putas sollemnia me neque rides, nec medici credis nec curatoris egere a praetore dati, rerum tutela mearum cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem de te pendentis, te respicientis amici.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)
sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, frontis ad urbanae descendi praemia, quod si depositum laudas ob amici iussa pudorem, scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 94)
cum servis urbana diaria rodere mavis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1416)
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 198)
post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.23)
obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:14)
Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.7)
est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.8)
uter aedilis fueritve vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:5)
interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:29)
'olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:10)
tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:13)
multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:3)
iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION