라틴어 문장 검색

Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:3)
Quamquam hunc omitto;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt HS XXX CCCXVIII, qui imperfectus adhuc omissus, destructus etiam est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 371)
Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuvaretur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 82 2:1)
Quidquid ergo ex hac causa actum ante viginti annos erit, omittamus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1112)
ego cum Iove fulmen omisi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 18)
quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeveniente, dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권346)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
Baptismus forsitan tantum videtur esse modus quidam ad significandam fidei confessionem, actus paedagogicus pro iis qui imaginibus et gestis egent, quae tamen denique omitti possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:2)
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 383)
haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.67)
amor coronae paene praevenit trucem lictoris artem sponte nudas offerens costas bisulcis exsecandas ungulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.123)
"omitte corpus, rem sepulcri et funeris;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1213)
sensum doloris mors cita praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis39)

SEARCH

MENU NAVIGATION