라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
quae res remedium et medicinam suscipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:13)
10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 48:1)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Similiter non invenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:16)
Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:17)
Etiam quod appetitus qui sunt boni privati, non praevalent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in parvis quantis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:3)
At in vindictis privatis hoc minime tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:27)
Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:2)
Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:26)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Quod eo minus difficile factu est, quia tam privatis hominibus quam factionibus sibi ipsis adulari insitum est, aut saltem ostentare in gloriam suam quod non omnino credunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION