라틴어 문장 검색

Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur, ut quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed levibus navigiis et minore copia ediderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장1)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
igitur in urbe sermonum avida, quem ad modum princeps vix septemdecim annos egressus suscipere eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo qui a femina regeretur, num proelia quoque et obpugnationes urbium et cetera belli per magistros administrari possent, anquirebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장2)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)
igitur Corbulo quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique diversos locos pariter invaderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장2)
tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장4)
At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis locis seque et equestris copias inligaret, statuit postremo ostendere aciem et dato die proelium incipere vel simulatione fugae locum fraudi parare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장1)
Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장1)
Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장1)
nam et proelium pro muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis cessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장2)
cecidisse legionem quae proelium ausa sit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장4)
etiam in multis legionibus paucos qui proelia profligarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장5)
is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장9)
simul in urbem mandabat, nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam referebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장6)
et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION