라틴어 문장 검색

militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 611:2)
a vobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 563:1)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)
aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 530:1)
cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier haud magni ista facimus inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 695:1)
recens Q. Fabii, qui sibi continuari consulatum, nisi id bono publico fieret, profecto numquam sisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 84:2)
si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 140:1)
deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 200:2)
duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 691:2)
profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 693:1)
insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 436:1)
Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur - nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 374:1)
profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 466:2)
nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 178:2)
principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION