라틴어 문장 검색

Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 10:6)
Ad utrumque proficit album ueratrum cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:3)
Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. #1108 II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:2)
Iris quoque cum melle idem proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:3)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:4)
Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:1)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:2)
Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:3)
Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:1)
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:1)
Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:11)
Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam uehementer adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:7)
Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:4)
Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION