라틴어 문장 검색

Neque vero tur ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:9)
Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de captivis dissuasurus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:3)
Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:1)
Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:8)
octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:2)
Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:4)
sed, ut, si ipse venissem Athenas (quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset), aliquando me quoque audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis temporis quantum poteris, poteris autem, quantum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:3)
Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 82:1)
quarum qui essent animo et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque Hannibalem atque eius generis homines nominarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:3)
ut Peripateticus ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:2)
Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:4)
quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:2)
sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem , sed pueros aut adulescentulos docere conantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:5)
dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negoti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:6)
' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION