라틴어 문장 검색

At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장65)
senati decretum fit, sicuti ille censuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장3)
Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장6)
Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장2)
neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장5)
Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장3)
Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장3)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
Ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장9)
Nam postquam omnibus quae postulauerat, decretis milites scribere uult, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueuerat, exagitandi contionem populi aduocauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장11)
Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Vticam aduehitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장4)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta prouincia Gallia, isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION