라틴어 문장 검색

verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:7)
Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios temptaris numeros.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 111)
me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
Virtus, recludens inmeritis mori caelum, negata temptat iter via coetusque volgaris et udam spernit humum fugiente penna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 26)
utcumque mecum vos eritis, libens insanientem navita Bosporum temptabo et urentis harenas litoris Assyrii viator, visam Britannos hospitibus feros et laetum equino sanguine Concanum, visam pharetratos Gelonos et Scythicum inviolatus amnem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 48)
atqui sollicitae nuntius hospitae, suspirare Chloen et miseram tuis dicens ignibus uri, temptat mille vafer modis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 73)
te nihil attinet temptare multa caede bidentium parvos coronantem marino rore deos fragilique myrto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 234)
carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:1)
dictae per carmina sortes et vitae monstrata via est et gratia regum Pieriis temptata modis ludusque repertus et longorum operum finis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:6)
Si latus aut renes morbo temptantur acuto, quaere fugam morbi, vis recte vivere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 611)
omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora, fere praesentibus aequum, contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1712)
Res gerere et captos ostendere civibus hostis attingit solium Iovis et caelestia temptat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1716)
ergo quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, ut penitus notum, si temptent crimina, serves tuterisque tuo fidentem praesidio:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1832)

SEARCH

MENU NAVIGATION