라틴어 문장 검색

in hoc genere prorsus recipio brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:3)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:1)
Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:2)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장7)
tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장10)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장11)
prorsus intentus cuncta parare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장5)
prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장6)
prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장6)
prorsus ab utrisque nihil relicuum fieri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION