라틴어 문장 검색

Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:2)
et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:4)
Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:6)
Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:7)
Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:7)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:5)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:2)
Iterum Karlomannus rex Nortmannos insecutus nil prospere vel utile fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:4)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:15)
Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:6)
Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:6)
Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION