라틴어 문장 검색

Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장3)
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장6)
Eius civitatis lingua modo conuersa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장8)
Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장12)
Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장2)
[quod] a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장12)
Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:3)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
pueritiae maximus in exitu decor est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:5)
Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:10)
Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:2)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 3:8)
Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia mala secuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:5)
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION