라틴어 문장 검색

qua pugna filius legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장8)
Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장5)
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장3)
earum robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장3)
is propere vectus non tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장2)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
eoque tempore interiecto altius effossi specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장3)
inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장5)
ituram cum illo in castra;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장8)
quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장2)
Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장1)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans plura fama quam pugna exterrere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장1)
igitur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae pariter et pugnae composuerat exercitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장2)
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION