라틴어 문장 검색

Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes essemus (Isai.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:4)
Nisi forte hic justi formam declaratam velimus accipere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:4)
Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:6)
nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:7)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:5)
nisi ut et vitio auctoris deformaretur haereditas, et auctor filii nequitia gravaretur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:7)
Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:4)
cum utique corporis lapsus in vitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinetur in culpam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:10)
Quomodo igitur solvitur, nisi juniorem non aetate, non tempore accipias:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:10)
Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:4)
Quid igitur aliud pulvis et arena generaret, nisi terrenum hominem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:5)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)
Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
nec enim resistere nostrorum quisquam potuit, nec aliud vitae subsidium, nisi discessu sperare veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION