라틴어 문장 검색

antipathes illud quaeritur, trochiscili, ungues, taeniae, radiculae, herbae, surculi, saurae inlices bicodulae, hinnientium dulcedines.
(아풀레이우스, 변명 28:22)
num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est?
(아풀레이우스, 변명 30:3)
eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius.
(아풀레이우스, 변명 30:4)
"cur ergo tu quaeris?"
(아풀레이우스, 변명 30:9)
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur.
(아풀레이우스, 변명 31:1)
sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant.
(아풀레이우스, 변명 31:5)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis.
(아풀레이우스, 변명 33:1)
permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
(아풀레이우스, 변명 34:6)
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.
(아풀레이우스, 변명 34:8)
quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero?
(아풀레이우스, 변명 38:2)
necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda;
(아풀레이우스, 변명 38:13)
negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis;
(아풀레이우스, 변명 46:4)
ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant.
(아풀레이우스, 변명 46:16)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION