라틴어 문장 검색

Itaque taedio fatigatus rogo inquam expiare manus pretio liceat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:10)
Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:2)
hic labor haec quies;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:3)
non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:6)
ut vero aliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiat, non praemiis modo verum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 11:1)
allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 5:2)
Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:2)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:1)
Quando mihi licebit, quando per aetatem honestum erit imitari istud pulcherrimae quietis exemplum?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 4:1)
Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium - ita solebat -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:2)
Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:5)
Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:3)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION