라틴어 문장 검색

quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit.
(아풀레이우스, 변명 19:4)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas.
(아풀레이우스, 변명 22:5)
τῆͺ πλεῖστα φέρει ζείδωροσ ἄρουρα φάρμακα, πολλα` με`ν ἐσθλα` μεμιγμένα, πολλα` δε` λυγρά, cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Proteus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum.
(아풀레이우스, 변명 29:9)
nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi.
(아풀레이우스, 변명 30:5)
quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero?
(아풀레이우스, 변명 38:2)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
(아풀레이우스, 변명 44:16)
id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit.
(아풀레이우스, 변명 47:3)
"habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani."
(아풀레이우스, 변명 51:10)
ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi.
(아풀레이우스, 변명 52:15)
dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium.
(아풀레이우스, 변명 53:15)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uestigauit et in extimo mundi tergo stetit.
(아풀레이우스, 변명 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION