라틴어 문장 검색

Quomodo autem optime praepararentur dum fierent, ut facta postmodum optime regerentur, nisi summa invicem concordia, et ipsa sui creatione colligentur, ut eo amplius concorditer atque melius regantur, quanto concordius in ipsa eorum conditione naturae ipsorum sunt invicem colligatae?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:13)
Qui quomodo summum diceretur, nisi caeteris omnibus praecelleret bonis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:15)
Quibus quidem objectis id praedicendum arbitror, quod juxta ipsos quoque philosophos, et communis sermonis usum, nunquam potentia cujusque rei accipitur, nisi in his quae ad commodum vel dignitatem ipsius rei spectant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:3)
Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:21)
Constat quippe eam non nisi bona facere posse;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:3)
Nihil quippe est quod aut faciat aut dimittat, nisi optima et rationabili causa, licet illa nobis occulta sit. Unde et illud est Platonicum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:38)
Sin autem dicas de altero quod factum non est, quia non erat bonum ut fieret, nisi ita ut alterum cessaret;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:12)
Cum videlicet in singulis faciendis vel dimittendis rationabilem habeat causam, cur ab ipso fiant vel dimittantur, nec ipse quidquam, qui summa ratio est, contra id quod ratio congruit, aut velle aut agere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:17)
Quomodo enim a Deo salvari possit, nisi et Deus eum salvare possit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:10)
Ut autem in verbis Domini sententiae veritas teneatur, nec quidquam a ratione dissonum videatur, tale est quod dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:14)
Quis enim consentire malo dicendus est, nisi is per quem illud opportune disturbari potest?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:26)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Nam et quod nos quaedam facere possumus, quae facere non debemus, infirmitati potius nostrae quam dignitati ascribendum est, qui omnino meliores essemus, si ea quae tantum facere debemus, facere possemus, nec quidquam inhoneste a nobis fieri posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:4)
Quod autem superius objectum est, non posse aliquem salvari a Deo, nisi et Deus salvare eum possit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:12)
Unde non necesse est, ut, cum vox audibilis sit, hoc est apta ex se ad audiendum ab aliquo, aliquis sit jam aptus ad audiendum eam. Omnibus quippe hominibus surdis existentibus, vel prorsus etiam non existentibus vox quaelibet hujus naturae esset, ut se audibilem homini praeberet, nec quidquam in ea praeparandum esset, ut ad audiendum idonea esset, quamvis homo nondum existeret qui eam audire posset, vel ad eam audiendam aptus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION