라틴어 문장 검색

Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis, Quid tibi dormitor proderit Endymion?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IV2)
Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem, Niliaco redeas tu licet ore niger.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII5)
Illic Orphea protinus videbis Udi vertice lubricum theatri Mirantisque feras avemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX3)
una ponetur cenula mensa, Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, Et quae non egeant ferro structoris ofellae, Et faba fabrorum prototomique rudes;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII8)
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam, Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX4)
Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI5)
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres Quam rapere arsuras Laomedontis opes, Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro Et soror et summi filia tota patris, Et qui purpureis iam tertia nomina fastis, Iane, refers Nervae;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IV1)
tanta calliditate rapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX2)
Unguenta et casias et olentem funera murram Turaque de medio semicremata rogo Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIV1)
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX4)
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo, Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV1)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
Dulcis in Elysio narraris fabula campo, Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII2)
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION