라틴어 문장 검색

Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
(불가타 성경, 아모스서, 6장12)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 9장6)
Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.
(불가타 성경, 요나서, 1장5)
Et dixit ad eos: " Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam ".
(불가타 성경, 요나서, 1장9)
Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.
(불가타 성경, 요나서, 1장13)
Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
(불가타 성경, 요나서, 2장4)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(불가타 성경, 미카서, 7장19)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장8)
Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장14)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장15)
Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: " Disperdam te, ita ut non sit inhabitator ".
(불가타 성경, 스바니야서, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION