라틴어 문장 검색

et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:3)
Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:2)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
denique ubique monita et scrupulos et cautiones aspergimus, religione quadam et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes ac cohibentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:10)
Postquam vero et intellectum fidissimis auxiliis se praesidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:1)
Non leve quiddam interest inter humanae mentis idola, et divinae mentis ideas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 49:1)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:7)
Quocirca, quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:6)
exceptis divinis et politicis, in quibus suffragiorum jus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:15)
eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controversiae circa religionem pullulare coeperint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:9)
quum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:7)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION