라틴어 문장 검색

Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
quod genus inquisitioni veritatis adversissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:5)
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)
Fructus enim et opera inventa pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:2)
Quocirca, quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:6)
Itaque quod signa veritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:20)
eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controversiae circa religionem pullulare coeperint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:9)
invenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum varietatem, quam veritatis severam et rigidam inquisitionem sequi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:10)
Rursus, si alius quispiam fortasse veritatis inquisitor sit severior;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:11)
tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae jampridem sunt cognitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:12)
Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non Authoritatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:2)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION