라틴어 문장 검색

"ipse sedens vasto facta exspectabat in antro, si sparsus nigro remearem sanguine;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권53)
Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint, congregatos ipse dimitterem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr1)
Maeonium sive ille senem Troiaeque labores diceret aut casus tarde remeantis Ulixis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus51)
iam tamen et validi gressus mensuraque maior cultibus et visae puero decrescere vestes, cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis festinabat erus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus55)
anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 6)
Interea gelidis Mai satus aliger umbris iussa gerens magni remeat Iovis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권1)
ipsi ceu regna negentur, festinatque vias ramumque precantia olivae abicit, attonitae tectorum e limine summo aspectant matres, saevoque infanda precantur Oenidae tacitoque simul sub pectore regi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권193)
gelido remeabat Eoo iratus fatis et tristis morte negata Haemonides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권18)
"remeat portans immania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis, adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis, ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권87)
"ferte simul gressus, nec simplex manibus esto in lucem remeare modus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권202)
"ite, oro, socii, furit, ite, opponite dextras, festinate, furit, palmamque et praemia ferte!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권314)
remeat iam missus Adrasto nuntius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권230)
nec cum subit obvius, ullas stagna dedere moras pariterque revertitur amnis, non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus blandior, aestivo nec se magis aequore Triton exserit, aut carae festinus ad oscula matris cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권151)
remeabat ab armis maestus Echioniis, demersi funera lugens auguris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권281)
"aut vos Cecropiam - prope namque et Thesea fama est Thermodontiaco laetum remeare triumpho - imploratis opem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권70)

SEARCH

MENU NAVIGATION