라틴어 문장 검색

ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 145:1)
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:2)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
Romulus inquit, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 175:1)
ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 323:1)
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 330:1)
erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:2)
cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa , venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 237:4)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:3)
circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 704:2)
vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 67:1)
adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 75:1)
adeoque novum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:2)
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION