라틴어 문장 검색

Si meliora piae fas est sperare sorori Et dominum mundi flectere vota valent, Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris, Fratre reversuro, nuntia venit avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII3)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
' Respexitque suam quae stabat proxima fratri Calliopen et ait:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVI3)
Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, X3)
Iam numerat placido felix Antonius aevo Quindecies actas Primus Olympiadas Praeteritosque dies et tutos respicit annos Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIII1)
Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI1)
Tu flexa nitidus coma vagaris, Hispanis ego contumax capillis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV3)
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae, Ne posset duras flectere lingua deas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI7)
Flectit ab inviso morientia lumina disco Oebalius, Phoebi culpa dolorque, puer.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXIII Hyacinthus in tabula pictus1)
Elidit geminos infans nec respicit anguis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVII Hercules Corinthius1)
unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 423)
et torrere parant flammis et frangere saxo multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
exavdire vocatos aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2191)
et iam finis erat vel epularum vel famis vel malorum, ex quo Iuppiter in caelo ita constitit, ut Libyam respiceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2237)
nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2264)

SEARCH

MENU NAVIGATION