라틴어 문장 검색

deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:6)
ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 1:2)
tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 4:1)
sed quibusdam adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmauit, uerum etiam Concordiae recipere cognomen;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 4:2)
quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 4:2)
Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 5:1)
Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 32:1)
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)
Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 23:1)
Rex monere, ut satis haberent arma retinere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 23:1)
Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 36:1)
"pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:6)
"Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:14)
harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION