라틴어 문장 검색

Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:1)
Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:3)
Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:1)
utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:2)
Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:6)
Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:6)
Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:6)
tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:7)
eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:3)
Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut uerisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:4)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:1)
In aure quoque primum rectum et simplex iter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:3)
Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:3)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION