라틴어 문장 검색

At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
at illa flet noctem ramoque sedens miserabile carmen integrat et maestis late loca questibus implet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:12)
heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper vacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 53)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
at non ter aevo functus amabilem ploravit omnis Antilochum senex annos nec inpubem parentes Troilon aut Phrygiae sorores flevere semper.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 93)
Quid fles, Asterie, quem tibi, candidi primo restituent vere Favonii Thyna merce beatum, constantis iuvenem fide Gygen?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 71)
ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent humani voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:3)
si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:4)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
"non usitatis, Vare, potionibus, o multa fleturum caput, ad me recurres nec vocata mens tua Marsis redibit vocibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 517)
an si quis atro dente me petiverit, inultus ut flebo puer?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 66)
non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo Anacreonta Teium, qui persaepe cava testudine flevit amorem non elaboratum ad pedem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 143)
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:5)
at ille, qui me conmorit - melius non tangere, clamo - , flebit et insignis tota cantabitur Urbe.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.31)
Rufus posito capite, ut si filius inmaturus obisset, flere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION