라틴어 문장 검색

Vacca et capella et patiens ovis iniuriae Socii fuere cum leone in saltibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.3)
At illa, vires ut refecit languidas, Veloci saltu fovea sese liberat Et in cubile concito properat gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.8)
Quod stans in amne Tantalus medio sitit, Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.3)
Ripae fraxino multa, multa populo vestiuntur, quas perspicuus amnis velut mersas viridi imagine adnumerat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:2)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
Ac ne illa quidem malo vacaverunt, ad quae non ascendit amnis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:1)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
Labitur occulte fallitque volubilis aetas, Ut celer admissis labitur amnis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 844)
Mittitur in saltus carcere liber equus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a16)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
Amnis harundinibus limosas obsite ripas, Ad dominam propero - siste parumper aquas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 61)
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - Sic aeternus eas - labere fine tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 69)
tibi regia nostra patebit, Teque colent amnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 632)
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis Dicitur et socii iura dedisse tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 647)
Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem Et potui nomen, Nile, referre tuum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 666)

SEARCH

MENU NAVIGATION