라틴어 문장 검색

etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam desperatam quoque sanari putes posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 3:2)
etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 5:2)
repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:3)
quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 5:2)
huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 20:1)
festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 1:6)
quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:5)
is erat aeger.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:4)
sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:3)
hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:2)
Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:6)
sanabimur, si volemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:8)
nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:7)
aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION