라틴어 문장 검색

Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:2)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:1)
Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:3)
et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis, et castimoniae, ceterarumque uirtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:8)
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:5)
Cum ergo uenerabilis Domini famulus multos in Mailronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:11)
Nam posita est nostrae custodia saeva puellae, Clauditur et dura ianua firma sera.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 22)
"poterat custodia vinci:"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 836)
sed pretium si grande feras, custodia uicta est nec prohibent claues et canis ipse tacet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 423)
forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem tetigerat animum memoria nepotum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 63:3)
trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 168:2)
seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:2)
is armatos circa se in custodiam sui habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha44)

SEARCH

MENU NAVIGATION