라틴어 문장 검색

Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:1)
sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 470:2)
ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 513:1)
rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 540:1)
navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 564:1)
sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 55:1)
tres, quae ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 250:2)
classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 486:1)
Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:2)
his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 508:1)
Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:1)
in portum quem vocant Achaeorum classem primum advertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 95:1)
subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION