라틴어 문장 검색

eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:4)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)
at istuc totum 'dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:1)
deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:3)
si quid agere secum velit Quinctius, non recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:5)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:3)
ad vadimonium non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장3)
etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:8)
vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:3)
mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:5)
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:1)
Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:3)
Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION