라틴어 문장 검색

Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 8:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
Tu procedere adhuc et ire quaeris, Nec summa potes in schida teneri, Sic tamquam tibi res peracta non sit, Quae prima quoque pagina peracta est.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIX2)
Supradictus vero princeps de australi parte Danubio iter peragens, Saxones autem cum quibusdam Francis et maxime plurima Frisonum de aquilonale parte Danubii similiter iter peragentes, ubi ad loca pervenerunt, ubi iamdicti Avari firmitates habuerunt praeparatas:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:7)
Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:5)
Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION