라틴어 문장 검색

nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 1:5)
hac re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 4:1)
Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis nec opinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed etiam curavi ut cum auctoritate regnaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 8:1)
iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 10 1:4)
quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 10:1)
quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:4)
Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:5)
Ibi enim postquam quinque libros de finibus a se conscriptos esse commemoravit, sic pergit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말3)
itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 8:1)
quae numquam quinque nuntiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:5)
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram inligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 62:1)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:1)
- , ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, verum etiam lacessiti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:3)
Pars haec Mechanicae a Veteribus in Potentiis quinque ad artes manuales spectantibus exculta fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non sit) vix aliter quam in ponderibus per potentias illas movendis considerarunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION