라틴어 문장 검색

in hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 337:1)
Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 508:1)
postremo, victi consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 349:2)
ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tempore habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 357:2)
et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)
aedilis Tuditanus hic erat qui ad Cannas pavore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 555:1)
cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei causa publicani per vacuum summoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum populo tribunisque., nec procul dimicatione res erat cum Fulvius consul tribunis nonne videtis inquit vos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 43:1)
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:1)
Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 139:2)
quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt ut, si in castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 197:1)
seditio inde paulisper tenuit, cum alii cedendum fortunae et tradendam urbem victoribus censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 231:1)
hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 323:1)
Marcellus consilio advocato et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION