라틴어 문장 검색

impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures admonitione, sed uaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:1)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non habentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:3)
Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 3:1)
Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit ordinauitque motus iniuria senatoris, quem Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti nemo receperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 1:1)
facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium uetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 1:2)
die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 3:1)
Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente oculis et ob inedia[m] mori destinantem praesens consolando reuocauit ad uitam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 3:4)
In senatu uerba facienti dictum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:1)
' interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:4)
Antistius Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere respondit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:5)
cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:1)
omitto senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:2)
mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam is mandantibus cunctis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 1:4)
senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION