라틴어 문장 검색

atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 627:2)
ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:3)
altero ab Tarracone die ad stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 221:1)
et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 610:1)
Hamae inde tria milia passuum absunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 482:2)
inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 497:1)
mille fere passuum inter urbem erant castraque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:3)
hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
postremo sescenti modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, telaque in propugnacula congerere cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 4:1)
urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 28:1)
tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 172:2)
ceterum cum prope moenibus successisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 258:1)
prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 392:1)
et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium-Iovis id templum est - mille et quingentos passus ab urbe castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 423:2)
ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo - Leonta vocant locum - communiit aedificavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 504:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION