라틴어 문장 검색

nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine adversario dicunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:2)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)
hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:5)
alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
ceterum illud constitit inter omnes, etiam aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:1)
et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 76:3)
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:1)
quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:4)
Intentio simplex, occidit Saturninum Rabirius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 14:7)
cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid respondeamus an plura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 19:1)
ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:1)
Et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:4)
est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 165:1)
igitur genus causae aut simplex aut comparativum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 167:4)
simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 202:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION